Hľadaný výraz: Dt 10,18-22, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
18 facit iudicium pupillo et viduae, amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum. 19 Et vos ergo, amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti. 20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhaerebis iurabisque in nomine illius. 21 Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui. 22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.

1

mail   print   facebook   twitter